monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, 29, 10
Verbi gratia, hoc mare, posita circa brumalem solis auctum, vel solstitialem eius occasum, luna, cuiuscunque aetatis, sive super terram, seu sub terra sit, aestum solet attollere; at posita circa brumalem solis occubitum, vel solstitialis eius exortum, reflectere. Porro aliis in partibus ab ea coeli plaga recessum maris luna qua hic signat accessum; non solum autem, sed et in uno eodemque littore quo ad Boream mei habitant, multo me citius aestum maris omnem, qui vero ad Austrum, multo serius accipere pariter et refundere solent, servante quibusque in regionibus luna semper regulam societatis ad mare quamcunque semel acceperit. Ergo malinam quinque fere ante novam sive plenam lunam diebus, ledonem totidem ante dividuam saepius incipere comperimus, et circa aequinoctia duo maiores solito aestus adsurgere, inanes vero bruma, et magis solstitio, semperque luna in Aquilonia et a terris longius recedente, mitiores, quam cum in Austro digressa propriore nisu vim suam exercet, aestus adfluere, naturalis ratio cogit.